Latin · Dactylic hexameter
LIBER PRIMUS, lines 1.360-1.401
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 1.360-401
Unproofread scanNot analysed yet
Non22 tamen, his tantum si motibus incita tendant
Sydera Tellurisque sinu spectator ab imo
Suspiciat cursumque oculis scrutetur acutis,
Turbari positus atque intervalla locorum
Sentiet. Unanimi dum se vertigine circum
Et paribus torquent gyris fugiuntque sequunturque,
Immutata manent spatia atque immobilis ordo.
Illa modo, aethereas quae non nimis ardua in oras
Extulerunt caput et terras fugere jacentes,
Obliquo lucis tractu si celsus ab alto
Despectes Terrae dorso vel nuper ab undis
Egressa aequoreis vel jam ruitura sub undas,
Credideris mutasse locum atque a vertice Olympi
Demitti et fundum plus aequo accedere ad imum.
At non23 et, propriis dum sese errantia gyris
Sydera contorquent, certa intervalla locorum,
Ut monui, et positus servant semperque sub isdem
Syderibus fixis coeloque feruntur eodem.
Atque age jam, vastis qua lege coercita campis
Excurrant, varios coeli qua parte meatus
Instituant renoventque canam. Tu mente canentem
Sectare et tacito cantum sub pectore versa.
Principio24 coeli per dorsum immane ruentem
Concipe, quae media excurrens regione diurnos
Exercet motus magis omnibus amplior una
Orbita et immoto procul alta recedit ab axe.
Hanc secat obliquam et rutilis qua splendida signis
Fascia procurrit longe, par altera primae
Semita per mediam protenditur atque rigentem
Non nihil ad Boream se hinc alta attollit et inde
Non nihil imbre gravem se prona inclinat ad Austrum.
Illa plagam, unanimi, signat, quam sydera motu
Respiciunt, dum lenta meant ad Memnonis oras;
Illa viam, proprium qua Phoebus in aethere cursum
Aut peragit, curru et liquida radiante per auras
Igneus, igniferoque regens fumantia fraeno
Quadrijugum colla invehitur pigramque jacentis
Terrai molem circum undique lustrat oberrans,
Seu tota Terrae cum mole obeuntibus ipsum
Creditur Eoas contendere semper in oras.
Quidquid id est, totum bissenis mensibus orbem
Absolvit Titan atque anni tempora signat.