Latin · Dactylic hexameter
LIBER PRIMUS, lines 1.316-1.359
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 1.316-359
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc20 oritur motu Titan atque occidit atra
Alternans cum nocte diem et vel rore tepenti
Foecundaque fovet radiorum aspergine sylvas
Humorem inspirans venis fibrasque resolvens,
vel sinit admissos sensim concrescere succos.
Hinc tumido alternos ciet aequore Cynthia fluctus
Jamque locis isdem trahit undas jamque repellit
Attollens pondusque levans jamque aggravat atque
Introrsum premit et fundum compingit ad imum.
Hinc dubias regit Ursa rates, dum cardinem ad ipsum
Acta brevi circum et nunquam demersa sub undas
Orbe meat coelique plagas Terraeque patentis
Designat varias lenta vertigine sedes
Ventorumque domos. Hinc ardua vertice ab alto
Sydera scrutatus pastor sua tempora novit
Excubiasque novas ciet indulgetque sopori.
Communem21 hunc dicunt. Namque omnia sydera motum
Consensu unanimi et communi foedere servant.
Illum etiam exactae quoniam mensura diei
Limitibus finit certis, dixere diurnum.
Est alter primo assimilis quique omnia motus
Sydera lege pari circumfert, non tamen isdem
Cardinibus, non occiduas directus in oras
Nec spatiis adeo conclusus temporis arctis.
Obliquos peragit nam cursus, signifer orbis
Qua sese adversum excurrens protendit in ortum
Ac post bis centum et decies post saecula quinque
Vix redit ad caput et gyro coit integer uno.
Illius hoc axis motu se haud passibus aequis
Contorquet jamque hos jamque illos aetheris ignes
Ad Boream rapit atque immoto in cardine figit.
Scilicet et tempus veniet, cum se omnis Olympi
Invertet facies nec jam reget altera Graias,
Altera Sidonias puppes fera: Roma sepultas
Littore sub Libyco mirabitur aethera in altum
Produci flammas; telo metuendus acuto
Aequoreis Indus torvum caput efferet undis;
Exurget Junonis avis frontemque superbam
Eriget et longo protendet syrmate caudam
Quaeque pedes contraxit Apiis quaeque igne quaterno
Nunc regit incertos alio Crux aequore nautas
Aestivo campos nec findet Sirius igne
Nec Boream gelidasque nives glaciemque rigentem
Restituet Caper aut versabit Aquarius urnam.