Latin
LIBER TERTIUS, lines 3.726-3.770
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 3.726-770
Unproofread scanNot analysed yet
Ast51 olim haud vulgi tantum inscia corda, sed illos
Saepe etiam latuere, quibus mens fervida et acre
Ingenium, qui naturae secreta latentis
Assueti caecosque aditus pervadere et imis
Eruere e latebris verum. Nec defuit, aut52 qui
Diceret occludi spirantia protinus ora,
Queis emissa solet lux alma erumpere, seu53 qui
Extinctos quondam dimittere, diceret, ignes
Tempore Titanem certo recreareque lumen,
Cum loca praeteriit flammis infesta per auras.
Quae faciunt ignes interstingui atque perire.
Sic54 alii Phoeben puro dixere nitentem
Lumine parte cava tantum partique nigrantem
Convexa et subito hunc terris obvertere coeloque
Ardentem vultum, subitis cum mergitur umbris.
Atque55 aliquis gignique novum veteremque perire
Censuit et Phoebi et Phoebes, cum deficit, orbem.
Quid56 vero ignarum vulgus? Quae turpia monstra
Credidit immensum late vulgata per orbem!
Dum nempe e nitido Lunam deducere curru
Thessala tentat anus cantu rhombumque potentem
Circumagit, miseram nequidquam tendere contra,
Nequidquam obniti, vacuas nisi pulsa per auras
Aera sonent cantusque negent audire timendos.
Saepe igitur totas fama evulgata per urbes
Nocte volat media Lunae nigrescere frontem.
Excurrunt matres tectis juvenesque senesque;
Fit clamor, pelves et tintinnabula tota
Urbe strepunt, montes late campique resultant.
Illi instant surdasque deae nituntur ad aures
Thessalicum ne carmen eat neu cogat Olympo
Delabi invitam sacris et adesse nefandis.
At Phoebum, subitis cum terras obruit umbris
Aspectumque negat populis, scelerata perosum
Consilia, infandas caedes et mille per orbem
Horrendas labes, infestam avertere frontem
Et clades, olim et ventura ostendere damna;
Sic quondam extincto miseratum Caesare Romam,
Cum caput obscura nitidum ferrugine texit
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Non57 tamen haec semper vanae deliria mentis:
Adfuit illa dies, qua summo ex aethere Titan
Dum videt infami pendens de stipite numen,
Horrendum scelus et caedem aversatus iniquam
Involvit caeca attonitos caligine vultus.