Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIUS, lines 3.771-3.788
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 3.771-788
Unproofread scanNot analysed yet
Tempore quanquam illo Tellus quoque et ardua quaeque
Culmina terrificis meritum testata dolorem
Motibus, ipsa etiam vasti tumida aequora ponti
Atque omnis caesum ingemuit natura Tonantem.
O caecas hominum mentes! O pectora dura
Heu nimium durasque super durissima cautes!
Natura ingemuit, disrupta cacumina summis
Montibus, ipsa altis emissa cadavera bustis.
Ast unum mortale genus nil vulnera curat
Flagitiis inflicta suis numenque peremptum.
Quin etiam scelera ingeminat. Nec Terra dehiscit
Abrupta violenter humo! Nec fulmina ab alto
Ingeminata ruunt summosque evertere montes
Et properant meritis Tellurem involvere flaminis!
Quo tamen abripior? Non hoc mihi divus Apollo,
Uranie nec movit opus. Pars multa laboris
Restat adhuc; fas interea consistere fessum
Et vocem reparare novasque resumere vires.