Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUARTUS, lines 4.407-4.451
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 4.407-451
Unproofread scanNot analysed yet
Haec excussa procul fontem nituntur in ipsum
Ac rutilum innati repetunt vi ponderis orbem.
Quaeque minus gravitate vigent, procul axe recedunt
Ardua, particulis contra quae pinguia crassis
Parte sedent ima et dorso incubuere nitenti.
Nubibus haec densis sedes nebulisque serenam
Quae maculant Phoebi frontem aut caligine tristi
Obducunt late. Maculis vapor imminet atris
Purior assurgens, qui non intercipit omnes,
At multos sistit radios tamen imbuiturque
Lumine et obductum circum Titana refulget.
Scilicet21 hinc ortum ducit Phoebumque latentem
Aureus in media complectitur annulus umbra
Quoque magis coelo erigitur Phoebumque relinquit
Exterior, puro tanto minus igne coruscat.
Cur tamen22 et, rutilam qui parte ab utraque coronam
Ambit et aethereas longe tenuatus in oras
Excurrit rhombus, Phoebi exoriatur ab aura;
Cur aequam fugiat formam oblongusque per axem
Emicet affusoque irroret lumine stellas,
Haud levis evolvisse labor nec digna laboris
Jam merces speranda venit, quando invia quaeque
Asperaque intactis Parnassi per juga dumis
Pervadens, Boreae fulgentem e parte nivalis
Dum celebrat plectro auroram fidibusque canoris
Aethereos nuper Nicetas edidit ortus
Et causas rutili victuro carmine rhombi:
Musarum decus et nostri clarissima Pindi
Gloria Nicetas, quo non praestantior* alter
Aut fuit Arcadicis aut olim exsurget in arvis
Scrutari Sophiae sedes atque abdita quaeque
Eruere et Latiis proferre exculta Camoenis.
Pauca modo expediam: aeternum, si plura requiris,
Perlege opus vigil; haud equidem vigilasse pigebit.
Primum igitur23 quoniam immani per et intima Phoebus
Viscera ferventesque sinus agitatur ab igne
Usque furens, quoniam immenso se corpore tantus
Porrigit, e patulis quae faucibus evomit aurae
Semina, nigrantes fumi nebulaeque volucres
Immensum aethereas circum se quaque per oras
Diffundunt longeque procul Titanis ab orbe
Excurrit tenuis vapor et spatia inficit ampla.
Ille quidem, medium dum pondere nititur aequo
Omni ex parte premens in Solem, flectier aequo
Orbe etiam formaque studet fulgere rotunda.