Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUARTUS, lines 4.452-4.493
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 4.452-493
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse tamen genitor Phoebus vetat atque suo se
Circumagens dum contorquet super axe, per altum
Compressam ad latera ipse jubet consurgere dorsum.
Nempe24 suo assiduis Phoebum super axe cieri
Motibus ingentique auram torquere rotatu
Caligo evincit tristis maculaeque nitentem
Turpantes frontem. Namque illas tempore eodem,
Sive novae medio in vultu gignantur, in unam
Seu coeant plures pluresve oriantur ab una
Discissae abruptaeque, videmus semper eandem
In coeli partem concordi incedere gyro
Et medium unanimes circum Titana rotari.
Jam vero incurvos25 quaecumque rotata per orbes
Circumeunt, medium fugere et procul ire per auras
Assiduo tentant nisu. Sic plumbea habenam
Glans valida contorta manu distendit et undam
Excutit affusam celeri rota concita cursu.
Quaeque simul gyros aequali tempore plures
Impete non uno absolvunt, etiam impare nisu
Avelli a medio tentant; minus illa recessum
Namque urgent, quae lenta via breviore feruntur;
Contra quae rapido magnos agitata per orbes
Turbine praecipitata ruunt, magis incita cursu
Vi tentant majore fugam ac retinacula tendunt.
Ergo age26 et ingenti dum sese vortice in orbes
Circumagunt aurae Phoebi, tu mentis acutam
Fige aciem gyrosque animo perpende sagaci?
Nonne vides, quanta se mole volubile dorsum
Torqueat? Extremo vix non immota sub axe
Stent latera atque brevi procedunt pigra meatu.
Dorso igitur quae celsa volat, magis aura citatam
Accelerare fugam medioque recedere tentat.
Et faciat superasque procul dispersa per oras
Aufugiat, gravitas ni contra obsistat et imum
Urgeat in Solem nisusque eludat inanes.
At licet haud penitus fugiat Phoebumque relinquat,
Erigitur tamen et vasto tumet altior orbe.
Ipsum etenim tanto infractum conamine pondus
Languet hebes, nisu levior jamque aura minore
Per dorsum premit. At lateri quae proxima utrique
Vim retinet ferme illaesa gravitate priorem.
Haec igitur gravior vincit Phoeboque propinquat;