Latin · Dactylic hexameter
LIBER SEXTUS, lines 6.133-6.177
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.133-177
Unproofread scanNot analysed yet
Nec vero25 sejuncta semel rutilantia fila
Ingenium mutant et mores. Corpore ab uno
Quod semel intortum magis est, id semper ab omni
Corpore torquetur pariter magis atque colorem,
Quem semel exhibuit, semper, quocumque feratur,
Exhibet, et quovis (dictu mirabile!) fuco
Illita se objiciant venienti corpora, semper
Nativum servat filum quodcumque colorem.
Haec autem26 quamquam sua sint discrimina filis
Omnibus et numero careant, ceu diximus ante,
Nominibus tantum septem complectimur atque
Dissimiles minus in classem conducimus unam.
Atque age jam seriemque et nomina disce colorum
Quae minus a recto discedunt tramite fila,
His rubeus color est, quali cum prima sereno
Urget equos Aurora die Solemque sequentem
Nunciat aut quali se celsa papavera jactant
Sanguineusque ardet venis turgentibus humor.
Proximus huic, fulvo nomen qui duxit ab auro.
Immitis color! Heu quantis mortalia corda
Exagitat curis acuens! Quae dira per orbem
Bella movet turpesque dolos atque impia furta!
Pone subit fessis solamen dulce colonis,
Qui falcem vocat et maturas flavus aristas
Ostentat late campis finemque laborum.
Infert se medium viridis, quo vere novato
Luxuriat natura et frondes montibus altis
Et teneras pratis herbas convestit apricis
Quove nitent multo commixti adamante smaragdi
Sive coronati stent alta fronte tyranni,
Mollia seu tenerae ludant per colla puellae.
Insequitur viridem, vasti per caerula ponti
Qui placido regnat fluctu, cum forte furentem
Conclusit caeco turbam rex Aeolus antro
Nec fervent fractae spumis albentibus undae;
vel quem, cum nullae texerunt aera nubes,
Sed rigidus purum Boreas reclusit Olympum,
Suspiciens coelo saturum miraris in alto.
Caeruleo vultum assimilis subit ilicet alter
Pone sequens; tellus olli dedit Indica nomen.
Postremus, violae qui tristia lumina nigrae,
Lumina sordentesque artus confundit et inde
Nomen habet: fusco sordescit turbidus ore
Ille quidem noctemque refert tenebrasque nigrantes
Ac demum in caecam paulatim desinit umbram.