Latin · Dactylic hexameter
LIBER SEXTUS, lines 6.178-6.222
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.178-222
Unproofread scanNot analysed yet
Fors etenim lento tardus pede; luce maligna
Vix urget spectantum oculos viresque trahentes
Ante alios sentit rectoque a tramite flexus
Torquetur magis et magis omnibus unus aberrat.
Atque27 hos, adveniunt cum dissociata, colores
Fila ferunt, quae si rursum simul omnia in unum
Conveniant, rursum candens tibi nascitur albor,
Obruit et nimio perculsos lumine visus.
Quod si plura quidem, sed non simul omnia fila
Junxeris, exoritur mixtus color isque vel uni
Simplicium assimilis vel qui discedat ab illis
Omnibus atque nova percellat lumina forma.
Caeruleus flavusque color si partibus aequis
Conveniant, viridem cernes exsurgere. At ipse
Restituit flavum viridis, si jungitur olli
Aureus et vena foecundum divite spargit.
Mille novos generat, violae si fusca nigrantis
Purpura cum roseo coeat permixta rubore.
Cunctorumque idem sunt fons et origo colorum
Unica, distractae coeuntia stamina lucis.
Neve28 haec arbitrio mentis conficta feracis
Esse putes! Fuit illa dies, qua quisque latentis
Naturae arcanas meditando extundere leges
Speraret caecam per noctem. Nunc aliter jam
Res agitur. Procul a doctis commenta lyceis,
Ingeniosa licet, caecus procul exulat ardor
Naturam fingendi animo secretaque jura
Edendi tamquam ex tripode atque ab Apollinis ara.
Scrutamur naturam ipsam, quaeque objicit ultro
Illa suos peragens cursus noctuque diuque
Servamus vigiles aciesque intendimus ambas
Instantes operi et longas producimus horas.
Nec satis hoc: varias mille instrumenta per artes
Tractamus facili dextra densisque domamus
Vulneribus confossam arcanaque pandere jura
Cogimus et rerum causas aperire repostas
Torquentes. Neque enim ferro neque parcimus igni
Solventes compagem abscissaque membra secantes.
Ergo oculis lustrare tuis, quae diximus, atque
Singula non dubias poteris tentare per artes,
Si libeat. Primum sed quae satis apta videndo
Instrumenta, canam; tu mentem adverte canenti.
Principio29 e pura vitrum tibi selige massa,
Intima cui sparsae non turbent viscera bullae
Nec vario undantes sinuentur tramite venae.