Latin
LIBER SEXTUS, lines 6.223-6.264
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.223-264
Unproofread scanNot analysed yet
Proli quantum sinuatae undae, quantum obfuit olim
Dispersis clausum bullis vel inane vel aer!
Ipsum autem in ternas facies procurrat. At illas
Attritu exaequa multo tenuique subactae
Pulvere fac niteant, qualis nitet alta quieti
Fontis aqua atque imas pellucida monstrat arenas.
Usus erit30 vitreae lentis quoque, quae tibi massa
E parili tumeat laevissima parte ab utraque
Ac radios medium compellere possit ad axem;
Qualem sublimi defixam in vertice coelo
Erigit, aethereos qui terris admovet ignes
Nocte tubus tacita vel qualem instante senecta
Ante oculos mos est suspendere caligantes.
Jam vero31 occlusis amplum conclave fenestris
Fac tibi nigrescat. Tantum per tenve foramen
Irrumpat radius tenuis parvaque rotundum
Exhibeat32 rite exceptus sub imagine Solem.
Protinus oblongo venientem intercipe vitro
Obliquam objiciens faciem: flectetur in ipso
Ingressu primo distractaque fila recedent
Diversas molita vias ac mi-sus ad auras
Regressa aerias, rursus non flexibus aequis
Ad calles detorta novos magis avia tendent
Ac demum opposito secreta in parjete sistent.
Tum vero manifesta fides: nam Solis imago
Non niveo candore nitens, non orbe rotundo,
Verum septenis distincta coloribus atque
Longior excurret. Cernes e pluribus illam
Solis imaginibus coalescere: prima rubebit,
Sordenti violae postrema nigrescet amictu,
At mediae medios referent ex ordine fucos.
Hinc summae incurvos frontes flectentur in orbes.
Ast illos recto conjunget tramite et oram
Hinc atque hinc dorsumque leget revolubile limes
Arcubus innumeris, rutilam qui lampada Solis
Quisque suo pictam concludet in orbe colorans.
Non tamen33 hac penitus disjuncta in imagine fila
Aspicies et secretos fulgere colores.
Purus erit curvis in frontibus hinc rubor, inde
Purpureus violae nigror ac genus omne colorum
Limitibus purum in rectis. Sed lumen in isdem
Tenve locis acies vix quidquam impellet acutas.