Latin · Dactylic hexameter
LIBER SEXTUS, lines 6.493-6.546
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.493-546
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc etiam vitris quod sese interserit aurae
Aeriae velum, quam crassum qualibet extet
Parte sui, nosces mensuraque certa patebit.
Quare53 age jam, puri filum sat tenve coloris
Excipiens, dorso geminati intercipe vitri.
Ac primum, pressae qua mutua in oscula frontes
Effundunt sese, fac decidat; inde retracta
In latus a medio paulatim abducito vitra.
Principio, qua se tenuissima lamina clausi
Aeris adstringit, purum jubar illius auras
Tranabit tenues; dein crassior aura secundi
Exceptum primas vitri deducet ad oras.
Tum vero geminae sortes viciumque regressus,
jamque aditus luci facilis mage jamque repulsus
Promptior atque viae certa intervalla patebunt.
Primum etenim, dum sat tenuis transcurritur aurae
Lamina, transmissum jubar aere in ulterioris
Objectam vitri massam pervadet. At aucto
Aerii spatio veli jam rursus in ipsum
Aera reflexo cursu remeabit et ima
Objecti primo vitri se in viscera merget
Jani vice mutata posituque et sorte novatis.
Scilicet ingrediens auras processerat atque
Transgressu facili cursum produxerat, at jam
Sorte nova posituque alio progressus eunti
Clauditur ac reditus fit promptior atque repulsus.
Sed rursum aeriae spatiis crescentibus aurae,
Bis vice mutata, vitro ulteriore feretur
Progrediens iterumque retro post augmina veli
Aerii majora (vicem nani tertia reddet
Jam spatii mensura novam et transire vetabit)
Aerios releget tractus cursumque reflectet.
Atque ita mutatis vicibus dum lamina clausae
Aurai sensim se laxat, corpore crasso
Pinguescens magis atque magis, lux incita cursum
Protrahet admissa alternis vel pulsa redibit.
Quod si etiam54 loca certa notes, queis pergere porro
Fas fuerit vel queis aditus prohibebitur atque
Aerias iterum cursus referetur in auras,
Invenies post aucta aequalibus incrementis
Emensae intervalla viae mutarier ipsas
Usque vices positusque novos sortemque redire.
Haec tibi55 ,si filum certi quodcumque coloris
Junctis excipias vitris atque aere clauso,
Provenient. Quod si frontem deflexeris ipsam
Vitrorum obliquans, variis ut flexibus auram
Lux subeat, vel si vitris concluseris undam
Aut oleae succum aut alios aliosque liquores,
Mutatis semper vicibus reditumque aditumque
Post paria intervalla viae succedere cernes
Alternis. Ast haec ipsa intervalla redibunt
Majora obliquis in flexibus atque ubi vitris
Corpora clauduntur mage pinguia vel mage densa,
Intervalla vices pariter magis ampla requirent.