Latin
LIBER SEXTUS, lines 6.547-6.591
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.547-591
Unproofread scanNot analysed yet
Sed56 quoniam nostris non haec sunt usibus apta,
Ut monui, potius variorum fila colorum
Fac subeant punctae transmissa foramine chartae
Ordine quaeque suo. Cernes, ut quodque minori
Mutat iter flexu, obliquo nova corpora motu
Cum subit ingrediens, contra majoribus usque
Intervallorum spatiis gaudere viai
Maximaque in roseo, in violae tenuissima fuco.
His ita tentatis multo57 jam plura, licebit
Addere nec varias cernentem exurgere formas
Invadet stupor ignarum, quae singula longus
Scrutari labor et Latiis celebrare Camoenis.
De genere58 hoc illud: non tantum tenve coloris
Si filum admittas, ast ampla aspergine primam
Vitrorum frontem perfuderis atque papyro
Transmissumve jubar sistas retrove repulsum,
Aspicies subito enatas fulgere corollas
Et circumductos radiantibus orbibus orbes.
Queis tamen unus erit color omnibus, ille, per arctum
Admissae lucis tulerant quem fila foramen.
At nigra se rutilis interseret orbibus umbra
Et circumductos distinguet fusca colores.
Quaque sui nitidas transmittent parte corollas
Hac umbram retro vitra irradiata remittent;
Qua retro rutilos orbes regione reflectent,
Transmittent illa tenebras orbesque nigrantes.
Non ita59 si plenum vitris jubar atque colorum
immittas simul omne genus: nascentur et orbes
Fucati circum, insertae nascentur et umbrae.
Sed non unus erit cunctis color: ille rubebit,
Ille novas referet frondes, violam ille nigrantem.
Atque aliqua e multis rutilabit fascia fucis
Iridis in morem et quaedam genus omne colorum
Miscebit simul albescens ac lilia vincet.
Perspicuae tenuis quoties nam lamina massae
Excipit illaesum jubar et conjuncta colorum
Stamina, transmittit partem partemque repellit
Atque alio tinctam fuco rutilare videbis
Transpiciens, alio si fronte inspexeris illa,
Qua radius subit atque affusam lumine clarat.
Ac varii varia surgent pro mole colores,
Transmissive ultra retrove redire coacti,
Dum tenuis pressa gracilescit lamina mole.
Quamquam eadem60 ,fuerit si crassior, omne colorum
Transmittet genus et retro genus omne repellet.