Latin · Dactylic hexameter
LIBER SEXTUS, lines 6.592-6.637
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.592-637
Unproofread scanNot analysed yet
Id vero si, quae paulo memoravimus ante,
Rursum animo repetas mentemque ad singula flectas,
Per te ipse invenies, facili et ratione notabis.
Scilicet, ejusdem cum tam sint multa coloris
Stamina staminibusque suum discrimen, iniqua
Et vicium spatia, haec quamquam tenuissima in una
Est vice differitas vel ternis sive quaternis,
Pluribus illa tamen vicium in regressibus aucta
Excrescit magis atque magis. Jamque omnibus unam
Jamque vices geminas, jam centum aut denique mille
Unius ejusdemque addunt postrema coloris
Stamina primorum vicibus. Viridantia fila
Hinc aliis, simili vernant quae laeta colore,
In vicium praestant numero et satis ampla viarum
Post spatia adjiciunt jam centum et mille, novatos
Queis plus alternant positus formamque resumunt.
Quod simul in rubeoque rosae ditisque metalli
Evenit in fulvo reliquisque ex ordine fucis.
Ergo, perspicuae fuerit si lamina massae
Crassa satis, filis ex ingredientibus una
Atque uno tinctis fuco sub margine demum
Opposito paribus sortem formamque resumptam
Plurima signabunt numeris ac plurima contra,
Et totidem ferme, imparibus. Proinde illa priori
Quam tenuere vicem positumque in fronte tenebunt
Tum quoque, jam toties amissam ac deinde receptam
Atque adeo transmissa iterum procedere possunt
Promptius et cursum producere; caetera contra
Oppositam sortita vicem, reflectere gressum
Apta magis massamque iterum pervadere eandem,
Promptius emensas retro referentur ad oras.
Scilicet hinc, per corpus idem si tramite longo
Lux progressa novam ad frontem devenerit, illam
Continuo ferme in geminos discedere cernes
Hinc atque hinc similes radios, quorum alter easdem
Reflexus repetet sedes, procurret at alter
Victor et objecti per viscera corporis ibit:
Omne genus junctos miscebit uterque colores.
Ast61 ubi trananda est tenuis lamella vicesque
Vix geminae positus seu ternae sive quaternae
Alternis referunt mutatos, altera rerum
Spectanti exurgit facies. Namque illita fuco
Quae simili, pariter per primam stamina frontem
Se tulerint progressa, eadem sub fronte secunda
Unam itidem sortita vicem ferme omnia, sive
Progressum facilem seu sunt habitura regressum.