Latin
1 to 12
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quidem et peccata et necessitates et mensuram meum sciens, sæpe proposui taciturnitatem præhonorare dogniatismo, maxime quomam nunquam sic perturbata fuerunt quæ ad Christianos pertinent, sicut nOstris temporibus: primum quidem, quoniam nullus studia priscorum æmulatur, sed effectus dis cutit; et semetipsos eorum qui pridem quieverunt in Domino non filios confitentur, sed judices ordinant, addentes his quantas nec est numerare calumnias. Et hoc apud Acephalos quidem, sicut dici oportet, omnes; apud hos autem qui noviter exstiterunt, soli praecipue laici: quibus et Iri qui dicuntur episcopi atque presbyteri et diaconi, et reliquus clerus, et monachi, quidam errore, nonnulli avaritia, aliqui ambitione, magis autem cuncti omni malo Christianorum libertatem et fiduciam et sanum zelum usque adeo abjecerunt, ut, quod ad ipsos attinet, nec s, em correctionis ultra relinquerint. Cum his vero universa Christianorum virtus abscessit, dum quod commune ac Domini Christi estnullus vere curat, nec verb odignum reputat: omnes autem iis quæ sua sum (Philip. II, 21), acrius quam vel aliquando student, et omnem spem super illos constituunt per quos hac large frui sperant. Quod vero hæc vera sint, res ipsæ testantur: omne siquidem vestigium virtutis abscessit, omne autem nequitiæ diluvium Romanam rempublicam mersit. Hæc igimr menti meæ proponens, abstinendum quidem ab hujusmodi abominationibus judicavi, solis vero vacandum fletibus, ei incessanter divinam sustinendam sententiam, in multos jam pridem frequenter ac fortiter desuper fulminantem. Sed quid dicam, relinquendi mundum, licet voluntate omnino festinus, iufirmissimus tamen virtute? solum mihi reliquum est de tuis orationibus sperare. Revertar ergo ad quod mihi propositum est. Hæc et his similia me sollicite cogitante, zelus quidem non quiescebat, ratio vero econtrario suggerebat: Quid coarctaris, o homo, et tantummodo autumas desperandum, inspiciens solum humanas impietates, et obliviscens divinum nutum?