Latin
13 to 30
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 13-30
Unproofread scanNot analysed yet
Attende illum qui sæpe desperata iterum suscitat, qui mortua toties vivificavit ut Dominus: qui enim pro impiia mortuus est (Rom. v, 6), neque nunc habet universam despicere creaturam. Et mundus quidem prodit quod suum est, et quo vergit a proprio facture declinans; misericors vero Dominus non despiciet propterea magis demonstrare quod suum est. Tu interim non occultes quod tibi commissum est aut de. cem talenta (Matth. xxv, 25), aut unam parvissimam particulam; ne ille postea veniens, proprie pecuniae requirat usuram. Deinde unde sris quia neque multi, neque pauci, neque ullus, his qu:e dicuntur assentiet, aut ad non cadendum aut ad remeandum ad fidem Domini Christi Quando vero et quod cunctorum deterius suspicamur evenerit, nullum tu pertulisti dispendium: quinino et tanquam cuncta compleveris, coronas excipies: integerrimus namque ac fortissimus, quin potius misericordissimus judcx, non fine, sed a voluntate et intentione judicat causas. D.in igitur undique tibi omnino tacendi excu atio sit occlusa, et ad non tacendum merces incaduca proponatur; si tacueris, temetipsum prorsus pœnæ addices. Nec enim accusationes iniqua gerentium sunt verendæ, Domino infinitæ beatitudinis procuratrices ostensæ sunt: nec ea quæ a prohibentibus te tibi inferuntur, exsilia sive custodiae, variaeque afflictiones et divcrsæ angustiæ, non enim gehennæ terrori sunt paria. Memento Christianum te esse atque daconum, et hoc, summae totius universitatis Ecclesiae. Si importabile onus est ordinis, qoare ullo modo aggressus es dignitatem? Semel diaconus factus, ejus votis obligatus es Deo: alioqui debuisti refutare prius, et circa hujusmodi gradum cum adversario tenere pacem, perquirens si tu cum decem miilibus (Luc. XIV 31), viginti adversarii millia evincere potuisses. Haec et bis similia, prout possum, conscribere me compellunt. Tuae de reliquo erit orationis, si bona fuerit dictio hominis, qui vix de rectitudine fidei sola præsumo;