Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
i Sileant igitur inancs de sermouibus quæstiones, quia regnum Dei. sicut scriptum est, non in persuasione humani verbi cat, sed in ostensione virtutis (/Cor. II, 4). Servemus differentiam divinitatis ct carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem ulraquc natura est; et, si idem loquitur, non uno tamen semper loquitur modo. Intende in eo, nun q i. dem gloriam Dei, nunc vero hominis passiones; quoniam ut Deus, docet et divina, quia Verbum est; ut vero homo, loquitur humana, quia in mea substantia loquebatur. Audisti, custodiamus differentiam divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in codcm utraque natura est. »Intende, quæso, in utroque esse eorum quæ dicta sunt, Dominum Christum, id est, Deitate et humanitate; quorum et differentiam dixit oporlerc servari. Et. addit, quia in eodem utraque natura est. Quid igitur vult id quod ait, quia, nisi ac si dicat, propter hoc in iis est, quia in eo sunt bxc? Si enim Christo [forte, in Christo] duae naturae, ct in duabus naturis est Christus. Propter hoc nec uno semper loquitur modo idem ipse, quia non una natura, sed aliquando quidcm tanquam Deus est, aliquando vero ut homo, quia in mea substantia loquebatur, id est, quivis [forte inquit], qui in mea erat substantia, loquebatur: ipsa vero temporis differentia, et Dei gloriam atque hominis passionem et naturarum distinctionem pariter repræsentat, dum dicit, nunc quidem hoc, nunc vero illud.