Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 117
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Non multa mihi, sed illud, ut dixi, proba, quia in iis sit Christus. Rust. Et hoc tibi ex synodicis similiter lectionibus comprobabo. liceret. Prius, quæ sunt residua testimonii sancti Gregorii perquiramus, clare, ut arbitror, unam Domnini Christi substantiam declarantia. Rust. Servetur tibi absque præjudicio et iste sermo: nunc vero interim, duin adbuc quæ dicta sunt memoriter retinemus, accipe synodicam lectionem, quia Christus in divinitate atque huminitate sit.