Latin
103.1 to 103.18
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 103.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. In veritate, quia in incomparabilibus, vel modicam similitudinem adhiberi difficile est. Rust. Sed et quod majus est dico; iliic enim forsan dicat, ut arbitror, aliquis impudentia fretus: duo vel tria esse capita mulieris (et forsan non impie, licet inconvenienter); hic vero duas personas impossibile est inveniri: nam si illic ad unum et idem, aut ad aliud et aliud re comparata, duo capita esse putentur, unumquodque enim uniuscujusque caput est; hic similiter erit: nec enim sic accidentia circa carnem carni sicut Verbo comparantur, sed carni quidem absque mediatione, Dco vero non ita: non enim quasi non incarnato. Mulieris autem caput et absque mediatione Deus est: Ecclesiæ enim caput Christus (Ephes. v, 23). Figuraliter autem Ecclesia sponsa est; et figuralilcr caput mulicris vir. Et ut simpliciler dicamus ac brevier, quia et cgo conGtcor quod exemplum non omnino sit aptum, sed assumpsi hoc, non ut demonstrationis, sed ut expianationis gratia; si quis vero aptiorem similitudinem repererit, dicat, me facile complacente et voluntarie ac libenter. Ne forLe autem sit hoc quoque præstantius dicere: quia sicut universus orbis (dico vero orbem terrae )licet plerumque etiam solus, tamen totus dicitur mundus; et rursus cum toto coelo et omnibus clementis unus et solus dicitur mundus; fic dicatur et de illa solaque persona. Si vero ob hoc aliquos duas Christi subsistentias dicere creditis (dico autem, non ut naturas, sed ut personas ),quia in subtilibus speculationibus et puris intellectibus per semetipsam contemplata humanitas Christi, videtur eis, quia potest et ut persona et ut subsistentia cogitari ad accidentia sua, quomodo vos ipsi negatis duas Domini Christi esse naturas; qui non in subtilibus intellectibus vel imaginationibus mentis intelligi solum, sed et in ipsa re subsistere humanam in Christo naturam negare minime quitis;