Latin
103.19 to 103.31
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 103.19-31
Unproofread scanNot analysed yet
quam, non solum illa quæ nostra est, sed et illa quæ vestra synodus Ephesina per sanctorum Patrum lectiones testatur, et præcipue beatissimi Cyrilli Alexandriæ præsulis epistolæ praedic ant? Non enim quod nos dicimus de persona, hoc vos poteritis re objicere de natura, cujus definitio longe abest a definitione personx. Sunt euim Christi naturæ, ut supcrius dictum est, et divinitas sanctæ Trinitatis mmunis, et humanitas communis omnibus nobis in individuo contemplata: persona vcro atque subsistentia Domini Christi, quas horum unitione celehrata est. In iis vcro substantiis, totum dicimus esse unum solumque Filium Dii Dominum nostrum Christum, quem in duabus confitemur esse naturis. Est autem non minus manifeste cx synodicis sanctorum Patrum doctrinis colligere, quia non sunt tres naturne sanctæ Trinitatis, sed una sol aque. Si enim tres essent sanctae Triniiatis naturne, esset omnimodo, ut tu quoque dixisti, et Filii una et individua divini natura. Hæc vero idem foret per omnia, et non discerneretur ullo modo a Dei Verbi sempiterna persona: nihil enim plus vel minus, aut quolibet modo alterum, aut aliter ullatenus contineret. Quare, quidquid de Filio, id est de Deo Verbo (hoc est autem dicere de persona ipsius Christi), seu tanquam ante inhumanationem, sive post haec recte dicimus, et de natura ejus orthodoxe dicerentur; et quidquid de persona Filii dicere devitandum est, de ejus Filii natura a Patribus dici vereatur. Sicut igitur nullus Patrum dixit alicubi, aliquando in propria passum Filium non esse persona: sic nullus eorum dicere sustineret in propria Filium passum non esse natura. Nunc autem econtrario fit: praedicant enim Filium Dei in propria quidem passum esse persona; negant vero iidem sancti Patres in propria eum pertulisse natura. Ex iis igitur necessarie sequitur, et personæ Filii, ejusdem, non eamdem esse naturam, demonsTratum est: quia si esset sic propria solius Filii Dei natura, ut non esset ei hæc ipsa communis cum Patre et Spiritu sancto, consequens esset ex necessitate naturam cjus idem esse personæ ipsius: quod quia minime sequitur, constat quia non est natura solius Filii propria, tanquam quæ non sit et Patri communis et Spiritui sancto;