Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 116
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Et unde mihi ostendere potes quia Christus in divinitate atque humanitate sit? Rust. Interim, quia non tantum fuisse quondam solum, sed nunc esse quoque naturas dixit, demonsirat ct illud, quia dicit, ambo enim unum commixtionc. Idem vero est dicere, hæc ambo, ct hæc duo. Sicut igitur quando dicit hoc unum, non fuisse solum, sed etiam nunc esse intelligimus; sic et quando ambo hæc non fuisse solum, sed etiam esse intelligimus: si enim jam, non hæc ambo, igitur jam non hoc unum. Quare, quod absit, non jam dicetur unus Christus, BeC una ejus, secundum te, esse persona; nec non etiam ipse articulus hæc, pluraliter dictus, non naturam, sed naturas esse significat; ambo vero illa duo, unum esse, sub uno vero omnia dicta sunt, sicut ostendit dictorum lectio.