Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 19
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Ergo dispensatio et hypocrisis nihil ab invicem differunt; et erit idem secundum idem, et bonum simul et malum. Hæret. Si vero dis'ant haec, ostende. Rust. Si condescendens tantum exsultat, quid amplius poterit exsultare, qui nihil remittit et viucit Lege, quaeso, illius epistolae ipa primordia. et cessa resistere veritati; mox enim totam suspicionem tuam destruent. Condescensio enim non perfetam affert laetitia n, tanquam quae non propter id quod principaliter quaeritur proprie fiat, sed propter infirmorum fragilitatem.