Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 20
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Habemus epis'olaria hypomnistica illus sanctissimi Patris, in quibns significat quia condese nsorie ad Orientales scripserit propter pacem. Rust. P, inum quidem multa dubitatio, utrum menstrentur ejus hac esse; quod si et ejus sunt, unde manifestum quod talia loca non fleta sint, dum certe a principio ab Eutycbe prolata, a multis tanquam ficta non sint accusata? Quod si etiam ficta non sunt, unde rtum quia non potius boc quod a te profertur, dispensative et condescensorie dictum iit maxime, dum sciret ipse quoniam Dei Ecclesia familiaribus non intendit, neque hypomnisticis, neque iis quæ ad unum et domesticum fiunt, sed bis quæ ad syrodos aut a synodis dogmatice et publica et definitive de his quae in quæstionem veniunt conscribuntur. Hoc vero claret, quia istas epistolas, id est suas et Orientalium, de pace, transmittens Ronanae Ecclesiæ sedi, a sanctissimo Xysto confinnari sategit; eorum vero quae a vobis dicuntur, nihil manifestavit primae apostolicæ sedi.