Latin
Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 19-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Huc non de substantia, sed de subsistentia dixi. Ad divinam vero substantiam sive naturam caro collata nihilominus substantia et natura est. Demonstratum est enim quia et Patres qui dicunt, duæ naturæ Deus et Aonio, et utramque naturam et ambas, non dicerent hac, nisi eas ad invicem compararent. Et vos ipsi vero, id in fadlis ex duabus substantiis et naturis; et insuper ex duabus quoque subsistentiis Christum esse dicentes. Quod autem culpare Leonem sanctissimum voluisti dicentem: Hoc quidem illud, illud vero aliud, sus' ipe de Ephesina synodo lectonem quam superaddiderunt jam, postquam venerunt, vicarii sanctissimi Cœlestini papæ Romani: ex iis demon trantes quomodo debeant sanctorum Patrum symbolum declarari ex testimonio sanctæ memoriæ AUlici: «Et hæc omnia suscipit, non natura Deitatis, sed assumptione carnis: illa qui dem in propriæ impa sibilitatis inviolabilitatibus permanens, ila vero omnia patiens sustinensque. »Ecce: illa quidem de div; na natura loquens ait; illa vero de corpore inquit assumpto, quo pertulit Filius Dei, sicut et idem Dominus inquit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vcro non possunt occidere (Matth. x, 28). Et rursus: Spiritus quidem promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41).