Latin
Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 20-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Quid ad illud dicere poteris, quia major unitio Dei ad humanitatem facta est, quam sit carnis ad animam in homine quocunque communi? Per mortem siquidem anima separatur a corpore: Deus vero ab anima illa et illo incontaminato corpore inseparabilis est in perpetuum: si igitur ex minore unitione ur. a natura fit, multo amplius ex majore, una vero hominis est natura, muto amplius igitur divinitatis et humanitatis una natura est.