Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæreticus. Si duas naturas dicis esse Christum, et non unam compositam; Christum vcro genuit beatissima Virgo: d as ergo naturas genuit. Vocabitur igitur, ab his quas genuit naturis, Dei genitrix et hominis gcnitrix: circa impiissimum Nestorium, qui eo quod æquæ virtutis putaret, duo nomina uni, id esl Dei genitricem et hominis genitricem, uni nomini, id est Christi genitricem, non Dei genitricem vocare Virginem magis præelegit: amplius et diviso nomine, Dei genitricem, et hominis genitricem Nestorius dixit. At vero sanctae memoriae Cyrillus, Dei genitricem solum. Dicentes igitur duas esse naturas Christi competenter Nestoriani vocantur.