Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sidentium loci et temporis commoditas, et commune constitutum, et ab aliis rebus feriae nobiscum interim, quod Deo favente dixerim, concurrerunt simul: sicut igitur promisisti, quidquid vis, congrue de his quae inter nos discrepant, interroga, custodit a scilicet a nobis omni patientia et bona conscientia. Memor esto ad hæc, quoniam pariter convenit absque omni linguositate, et ipsas, prout possibile est, verbis proferre res: me dicente, quia unus et idem Filius Dei, filius hominis, Dominus noster Jesus Christus, in duabus naiuris agnoscitur; tc vero, utcunque placuerit.