Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 21
Unproofread scanNot analysed yet
Haret. Ergo Xystus confirmavit epistolas unitivas et carum tidem? Rust. Non solum confirmavit eas scripto, et hoc cum multa laetitia, sed et insuper hoc addidit rescribens Cyrillo sanctæ memoriae: «Quoniam nunquam similia Nestorio sapuit, sed a principio fuerit orthodoxus Joannes sanctissimus frater noster, ficet olim suam sententiam susponderit, ut nobiscum Nestorium minime condemnasset. »Adjicit autem, dicens: <Quia bene nos fecimus, qui nihil contra eum definivimus immaturum; clarent enim nostrorum vindeMiae gaudiorum; »et plurima talia. Si vero vis, et verba ipsa ponemus.