Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Arbitror quod pariter fateamur. quod Filius Dei Deus Verbum, et consubstantialis existens ct indifferens secundum naturam a propr o Patre; identidem est impassibilis sicut ille, non tamen ob hoc omnino ab eo aliena sunt quæ ejus acciderunt propriae carni: dico autem circa unitionem. Quia igitur plasmata quidem est caro, non Dcilas Verbi sempiterna persistens: erat vero inseparabiliter carni unitum Dei Verbum, ea quæ propria carnis sunt, propria faciens: dispensative complasmari dicitur carni ut propriæ carnis impassibiliter significans plasmationem. Sicut enim, genita ex Virgine sacrosancta ejus carne, ipse dicitur genitus, qui omnibus ad id ut sint præstat genesim; sic plasmata ejus carne, ipse dicitur complasmatus: ut in eo quidem quod est, consolvetur (Sic) ratio naturarum; in eo vero quod est plasmatus (quod dum proprium sit, primo loco, humanitatis, dicitur tamen etiam de Dco Verbo), unitionis omnino inseparabilis unitas custodiatur. Si igitur solam nobis unitioncm voluisset ostendere. inculpabiliter utique diceret, plasmalus est Unigenitus secundum carnem sive carne: id est secundum nostram naturam. Si vero solam differentiam, immaculate dixisset, quia Sapientia ædificavit sibi domum (Prov. ix, 1): id cst Verbum carnem: nunc autem bene ct breviter utrumque ostendens, non principalilcr et absque omni medio plasmari, sed complasmari dccibiliter introduxit.