Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ecce de hoc quidem quid diceres, nescio quomodo: quid autem de Deicidis dicturus es, id est Judæis? Rust. Item tibi denuo dicam: si enim semel Deus ea quæ carnis sunt, in semetipsum propter nostram salutem refert, non inconsequenter, sicut complasmari dicitur carni ipse qui propriam carnem plasmavit ut Deus; sic illi qui ejus occiderunt carnem non consequenter, arbitror, Deicidæ vocantur; non quia purum et sine carne occiderint Deum, sed quia iiic homo quem occiderunt Deus est: non enim purus erat h"mo, sed perfectus tam in Deitate quam etiam in humanitate idem ipse. Si vero hoc tibi probabile non est, suscipe vel aliam expositonem. Crimen apud istum judicem non a poena sustinentis deputatur, sed ab intentione facientis. Quia igitur Deus quidem impassibilis est per naturam: quod vero auinet ad Judæos dicentes. Iste est hæres interficiamus cum et nos habebmus hæreditatem (Matth. XXI, 38; Marc. XII, 7; Luc. XV, 14); circa Evangelium sic voluerant perimere Filium Dei, ut nec rcsurgeret ulterius, neque vero esset ornnino vinitas ejus, licet nullus cum potuisset exstingnere. i vero qui hoc ipsum quod est impossibile, intentione tamen propria ut facerent instituerunt; juste utique Deicidæ vocantur, non a fine eventus: quomodo en m hoc fieri possit, dum quod studctur sit impossibile? sed ab ipso impetus sive instantiæ crimine. Forsan vero nec illud est incongruum dicere; quia sibimetipsi occidit Deum, qui nec reputat esse illum vel qui vitam propriam sic disponit tanquam non sit Deus: nullam namque de bonitate ejus in vita fulura fructificat utilitatem; quippe, tanquam si; quod ad illum attinct, non sit: circa id quod dictum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Sic enim dixit Apostolus Dei illis qui post baptisma judaizaverint sicut prius, qua non simpliciter, sed sibimetipsis rursus crucifigunt Filium Dei (Hebr. VI, 6). Nec non autem hoc quoque dicimus, quia Sabellius et Samosatæus Paulus perimunt, id est abjurant sanctæ Trinitatis subsistentias; ct Arius consubstantialitatem, et Nestorius unii tioncm, et vos differentiam; ne forte tali aliquo modo ct hoc dicatur, non quia interemerunt vel occiderunt, sed quia refuta verunt Deum.