Latin
28 to 29
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 28-29
Unproofread scanNot analysed yet
Hærei. Si una nattira Christi Deus est, altera vero homo; una vero non est idem alteri: itur neque Deus et homo, idem est: quomodo igitur, secundum vos, unus est Christus? Rust. Deprehensa est versutia tua: idem namque aut personam significat aut naturam. Igitur eumdem quidem dicimus esse Deum et hominem Christum, non idem vero est natura: unus est igitur Christus, non unum, sicut siMpliciter dicimus; unum vero persona, non simpliciter unum est: igilnr unus qudcm, non vero unum, aliud et aliud, non alius vero et alius: absit.