Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 30
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Quomodo fieri possit, ego nullo modo video: omne enim quod aliud est, et alter est. Rust. Ego a te alius quidem sum, sed non aliud: unum est enim secundum quod tu homo es, et secundum quod ego sum homo; anima vero mea a corpore tuo alterum, et anima tui, a corpore meo»; ct mea anima in meo corpore, et tua in tuo alterum quiddam intelligitur, quomodolibet hæc ad invicem comparentur, Alius enim personarum magis differentiæ convenit, aliud vero et aliud, naturorum: etenim si tua anima tuo corpori comporatur, non est alius homo, sed aliud.