Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 31-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Quia quidem salva Sit differentia naturarum, olim audivimus, sanctæ memoriæ Cyrillo ad Nestorium dlcente: <Quoniam diversae quidem quæ ad veram adunationum convenere naturæ, unus vcro ex ambabus Christus ei Filius, non tanquam naturarum differentia interempta propter unitionem; quinimo perficientibus nobis unum Dominum et Christum, et Filium, Deitate et humanitate. »Ecce aperte, usque adeo non perempta est differentia naturarum propter unitionem, ut nec dicat ipsc singulariter, quinimo perficiente nobis unum Christum Deitate cl humanitate, sed pluraliter dicat, perfecientibus. Si igitur Deitatis ct humanitatis differentia minime servaretur aut numerus, non oportebat diccre, perficientibus hæc ct il! a: hæc autem quorum differentia salva cst, non sunt absque unitione. Quando igitur ad fferentiam horum aspicimus, ncquc ca quæ divinitatis sunt propria, carni tunc dabimus; neque enim consempiternam illam dicimus Deo, nec descendisse de caelo: nec, e dtverso, ea qux carnis sunt propria ad Deum referimus. Quando vero ad horum respicimus unitionem, Filium hominis dicimus descendisse de cælo, et sempiternum et unigenitum Deum in terra visum, et cum hominibus conversatum (Baruch III, 38) secundum Scripturas. Ei nemo ascendit in cœlum nisi Filius hominis, qui de cœlo descendit (Joan. III, 13). Deus enim Verbum qui descendit de coelo, filius hominis est propter uni ionem ad id quod nostrum cst. Alioqui quomodo dicitur et est unus Filius, nisi sic? Rursus qui ascendit a terra in coelum, ct locum mutavit sccundum corpus duntaxat; unigenitus Patris est ipse Sermo qui incarnatus est sempiternus: non enim purus homo cst qui assumptus est. Igitur nec differentiam perimit unitio, nec unitionem differentia dissipat. Si igitur Deus secundum suam plasmatus fuisset substantiam, non utiquc poterat complasmari cum carnc, sed plasmari tantummodo. Quoniam vero non propter sempiternam naturam suam, sed propter unitionem de Deo id dicitur: et hoc vere dicimus, vera namque unitio est.