Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Non hoc signilicat, sed quia complasmatus est, sicut anima corpori; ut nulla differentia linqueretur, quæ numerum divisionemve dualitatis efficeret. Rust. Licet prædixerim, quia non simpliciter de Deo fuerit sermo, sed indeterminate: ex su, crioribus enim de Crucifixo dixit; et adjecit inferius, complasmari: ne autcm diceres, Quid: et cui complasmatum est? ego adjeci hoc nomen; quia, Verbum carni. Si vero, secundum te, in unam naturam divinitas humanitasque plasmata est, non igiiur bene dixit, complasmari: id enim quod est cum, aut duas significat plasmationes, aut duo fur complasmata sunt.