Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 36
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Non est verum quod dixisti. Anima namque et corpus, non tam secuidum genus quam potius secundum speciem distant. Genus enim tam animæ qu m corporis substantia susceptibilis contrariorum: etenim et anima susceptiva virtutis et vitii est, et corpus salutis atque languaris. Sed nec simplicitcr specie differt corpus ab anima, una enim species humanitatis est, sed forsan iis quae sunt media inler hæc. Hoc enim mortale, illud vero est immortale, et aliis talibus differentiis: quare verax est prædicta propositio.