Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 37
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Sed ecce, principio isto concesso, continuo desrendentes usque ad fines Nestorii pervenitis. Nam quorum diversa sunt genera, et species, et substantiæ, ac naturae, horum nec unum est individuum, nec subsistentia una, neque una pcrsona, sed amplus. Si enim duo hæc quae dicis, individua sunt, sive substantiae, vel essentiæ, sive subsistentiæ rationales, duæ omnimodo et personæ.