Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Consueta fraudo ambigua nomina posuisti; ac pro rcbus, nudum locutus es numerum. Sed ubi dicis, Pater ct Spiritus sanctus duo quædam sunt, die quæ duo, et nobis tacentibus, tu te ipsuM convinces. Sic rursus quando dices de Filio, duo quædam, determina quæ illa sint; ct de falsitate tuæ compunctionis, tu ipse temetipsum, me tacente, convinces. Duo enim qu; c a te dicta sunt prius, pro duabus posUi personis; duo vcro sequentia, pro naturis: Trinitas autem personarum, non naturarum Trinitas est. Et rursus, dualitas, non personarum, sed naturarum dicitur circa Dominum Jesum Christum. Si igitur duas personas dicentes Patrem et Spiritum sanctum, similiter duas naturas diceremus, quod est blasphemum, Filii esse personas; aut converso, duas dicentes Filii esse naturas; duas, quod absit, similiter diceremus naturas Patris et Spiritus sancti; tunc calumniis vestris occasionem non absque verisimilitudine dederimus; ut duce naturae, et rursus aliae dux vel duae personæ, et aliae dux, in qua Trinitatem pariter computarentur. Nunc autem sicut duae et una persona pariter computatæ tres faciunt: sic unam sanctae Trinitatis naturam communem, et aliam unam solius Fiii, id est assumpti, duas esse necesse est, et unam esse non posse. Licet igitur et duas credamus in Filio esse naturas, non tamen confessionem nostram quaternio sequitur: absque rebus enim subsistentibus sotam non colimus quantitatem, eti im si proferre Iiceat solam. Insuper si nos dicentes esse duas naturas, ob hoc ipsum quaternitatem pro Trinitate consequitur colere; et vos consequenter ex quaternitate colere Trinitatem, quia ex duabus naturis dicitis Christum.