Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Sed nos, non ex tribus personis, sed tres personas esse dicimus Trinitatem; dicimus vero et trium personarum et in tribus personis esse unitatem. Rust. Sed cur non unus Christus duæ naturæ credintur, si tres personac secundum veritatem unus sunt Deus, sicut et ipse Dominus in Evangelio inquit: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 39); Unum, dixit, et, sumus, ut unum naturæ deputetur, sumus vero personis. Si enim simplicem naturam non dividit Trinitas personarum, quomodo personam, quæ, ut fatemini, minime simplex est, sed composita, discrepat naturarum dualitas? Insuper, duo et tria, ct qua: uor quædam; non unoquoque apud semetipsum subsistente, sed collecta et comparata seu collata, ut ita dixerim, vel potius, pariter considcrata dicuntur: non connumeratur vcro in Trinitate natura personis; alioqui ct ante incarnationem, quod absit, quaternitas fuit: tres namque personæ sunt, etv una natura; et numerus in quatuor minime proficit.