Latin
44.1 to 44.17
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 44.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Hoc totum falsum est: consubstantialitas enim pro parte, ct non pro totietate substantiæ imperfecta est. A trecentis enim decem et octo sanctis Patribus, propter hoc, Deo Patri consubstantialis di< tus Filius, ul cogi osceremus quia nihil in eo deest paternæ substantiae. Similiter vero ab his qui postea fuerunt, sanctis Patribus consubstantialis nobis est prædicatus, ut omnia nostrae substantiæ illum habere credamus: igitur hæretica fraude, consubstantialitalis nomine utitur, qui ex parte hoc suscipit. Quidquid ergo verum sit de angelis, consubstantialis eis non est homo; similiter vero nec bestiis, neque pecoribus, neque cadaveribus, nec animabus. Amplius, ncc simplicitcr secundum quamcunque partem consubstantialis in rationalibus homo recte dicetur: nam licet una sit matcries ex qua corpus, sod tamen forma corporis longe præstantior. Unde nec partem parti, vel totietatem consubstantialem verum est esse; quasi eo quod una materia sit, nos consubstantiales dicamur serpentibus, et cimicibus, et pulicibus, muscis, et omnibus simul quæ humani corporis evaporatione nascuntur. Insuper, si omne quod consubstantiale est homini secundum corpus, ei plane consubstantiale est; circa hoc ipsum, illis quibus secundum hoc consubstantialis est homo, erit et Christus, quod absit, omnibus prædictis consubstantialis seeundum corpus; nohis enim circa hanc partem consubstantialis est Christus. Si vero aliquis, tales despiciens blasphemias, hæc ut vera concedat; illud tan en avelli non potest, quia hujusmodi consubbstantialitas neque integra est, neque perfecta: non igitur duabus perferlis naturis consubstantialis est homo, ut Christus. Amplius, si magis proprie a nascendo est dicta natura: ut gignitur, magis quam ut corrumpitur, est natura: homo vero integer nascitur atque perfectus, corruptio autem separat corpus et animam ab invicem, et duas separatas res efficit, quarum neutrum perfecta natura est. Si enim perficit Datura. corruptio, et contrarii secundum se contrarius est effectus: igitur genitura naturas ex- I rminat, quod est nimis incongruum.