Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 43
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Sic et puri alicujus hominis poteris duas demonstrare substantias, ut ex his convincaris tres inducere Christi substantias: homo etenim, secundum substantiam mentis, consubstantialis est angelis; secundum corpus vero pecudibus simul ac bestiis. Et rursus, secundum corpus quidem consubstantiales sumus corporibus mortuorum, secundum animam vero, animabus ipsorum: ut non angelorum tantummodo ponamus exemplum, de quibus et mihi intertam fateor esse quæstionem.