Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Et cur minime connumeratur natura personis? dic igitur causam? Rust. Mihi nulla necessitas imminet ostendere cur personis non connumeretur, ex quo perfectam meam demonstravi victoriam, quia hoc verum sit quod probavi; si autem vis nobiscum causam perquirere, sine praejudicio inquiretur. Arbitror autem quod ea quae omnino sub una definitione non continentur, neque connumerentur: ut puta, si quis dicat: Ego et tu unum sumus, eo quod homo sim et rao, et tu; et sumus homines duo, et ad angelos unum sumus, co quod rationales simus et nos. Et rursus duae naturæ sumus propter differentiam; et iterum hoc idem sumus coelo: creatura enim et illud est; et aliud præter illud, propter differentiam substantivam. Arbitror igitur quod ea quæ connumerantur, et unam quamdam communem definitionem habere oporteat, et aliam quae non communis, sed cujusque sit propria: sic igitur et Domini Christi duæ naturæ commune habent quod naturæ sunt; proprium vcro quod hæc quidem divinitas est, illa vero humanitas.