Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 44
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Sed ibi, ob hoc quia non est extrinsecus unitas et extrinsecus TriniLas; sed Trinitas unitatis, et unitas Triuitatis. Rust. Si ob hoc solum non connumeratur divina natura tribus personis, quia Trinitas unitatis est, et unitas Trinitatis; omnimodo ergo altera unitas est preter unitatem communem, connumerabitur a Trinitati: caro vero unius trium, id est Domini Christi, non totius est Trinitatis: non enim tota Trinitas incarnata est, secundum te: igitur quaternio erit, Trinitas atque caro. Igitur aut ostende non esse unitatem nostram naturam, id est carnem non esse unam, aut recipe quia non ob hoc minime connumeretur ersonis natura divina, quia unitas Trinitatis est et Trinitas unitatis, et reliquum tibi est ut nobiscum dicas quod non connumeretur natura personis.