Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ego arbitror quoniam natura illa quæ communis dicitur, vel certe species humanitatis, nihil cst nisi nomen tantummodo: esse vero uniuscujusque nostrum, in individuis subsistentiis est: illud vero in solis rationibus et intellectibus et subtilissimis speculationibus, seu magis mentis phantasiis est; cæterum, reipsa non subsistit: in Dco autem oportet omnia et prime subsistere; id est, et namram et personas: quare neque secundum communem definitionem sunt duæ naturæ.