Latin
50 to 51
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 50-2-51
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Mihi contra hoc nullus est sermo; sufficit enim mihi, quia substantia humanitatis assumptæ subsistentiarum Trinitatis minime connumeratur ad hoc ut quaternitas efficiatur ex eis. Cur autem, nescio causam et confiteor me ignorarc. Hæret. Sed cur connumeratur caro Trinitatis naturæ; ut duæ, sicut inquis, efficiantur, quæ non connumeratur Trinitatis personis Ergo nec huic connumeratur; et non jam duæ sunt naturae Christi, sed una.