Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ad unum demonstrandum Christum, Dominum, Filium, unam personam, unam subsistentiam, uiam compositam naturam. Rust. igitur secundum te haec natura Deus est solum, cujus causa Dei genitrix tantummodo nominatur? Hæret. Non Deus tantum, sed Deus incarnatus. Rust. Cur ergo et mater, non a Deo et carne nomen accep t, quæ ista generavit? Hæret. Quia causa carnis Deus est, qui dum vellet dispensare salutem nostram, sumpsit ut voluit, per quod quae volebat impleret. Ergo et nativitas, et alia miracula, et voces, et passio, et omnia, ut breviter dicamus, Deo Verbo sunt reputanda per carnem, qui propter ista est incarnatus.