Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 6
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Sic ergo Deo reputanda sunt, ut de huma. nitate ot alia modis omnibus denegentur, an de homine quoque seu carne ista dicenda sunt? Hæret. Solius Dei cuncta sum reputanda, non eo quod puro accesserint, sed ipsi incarnato. Rust. Sed multi sanctorum Patrum ea quæ humanitatis sunt sive carnis non oportere ab ea separari confessi sunt, sicut et in synodicis epistolis bcatissimus Cyrillus, et in paternis testimoniis sancta synodus Ephesina, ad confirmandam suam rectam tidem ipsis gest' inseruit, decernens ita quædam, q uæ carnis sunt, propter unitionem Dei Verbi personæ deputanda, ut tamen ea carnis propria fateamur.