Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Si propter consolationem Paracletus dictus cst, et Pater Paracletus est; consolatur etenim animas justorum, et mitigat dolores, sicut scriptum est: Memor fui Dei, et consolatus sum (Psal. LXXVI, 4); sed et ipsum quod Dominus inquit: Et ego rogabu Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis (Joan. xiv, 16, 17): ostendit non duo tantum, sed tres esse paracletus: alius enim, non duorum, sed trium dicitur; alter vero, duorum: quare in Trinitate et tres paracleti dicuntur.