Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Hæc acribia sermonum apud divinas Scripturas minime observatur, neque a sanctis Patribus, eo quod ncc digna sit, quia hominum sunt adinventiones: nam et in synodo jacere ostendi, aliud et aliud, ex quibus Salvator: de duobus ergo dicens: aliud, dixit, et aliud. Nec non et testimonium sacræ memoriæ Athanasii quod illic approbatum est, ita dixit: «Aut quomodo Christiani volunt nominari, qui dicunt in hominem sanctum quasi in unum prophetarum venisse Verbum; et non ipsum hominem factum, accipientem ex Maria corpus; sed alterum Dei Verbum ante Mariam ct ame sæcula Filium existentem Patris: aut quomodo Christiani esse possunt, qui dicunt alium esse Filium, et alium Dei Verbum? Ecce indiscrete superius quidem po uit, incn pans eos qui alterum dicunt: infe. ius vero eos qui alium et ulMum. Maxime vero Gregorii testimonium crebro hunc sermonem repetit dicens: «Non alius vero et alius: absit: ambo enim unum commixtione. »Ecce et ambo dixit, id est non tria: ne forte suspicareris quia veluti de tribus loqueretur: de Deo, de anima, de corpore; maxime, eo quod subsequatur: «E converso quam se in Trinitate habet: illic enim alius et alius, ut non subsistentias confuudamus; non aliud vero et aliud, etc. »En, et de Trinitate, alius, inquit, et de Christo, non alius et alius; et non ait, non alter et alter: dum certe Felicis sanctae memoriæ jaceat lectio dicens ita: «Et non homo a Deo assumplus, ut alter sit præter illum; non enim hominem suscepit Dei Filius, ut alter sit præter illum. »Ect v indiscrete positum in sancla et universali synodo Ephesina ostensum est aliud et alterum, vel potius alius atque alter.