Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Nec hoc necesse est, quod interim sine praejudicio dictum sit. nisi forte si tres naturæ sint Trinitatis, ut non sit una communis. Nam si cst una quidem communis, tres vero propriæ, æquivoce jain natura nominatur: altera namque intelligitur illa quæ singillatim idem est unicuique personæ, et ahera quæ nullius est singillatim, sed communis est tribus: illa namque una in tribus: hæ vero tres in una speculabuntur. Si igitur duas dicentes Christi esse naturas, communem Trinitatis connumeramus nostræ, id est ei quæ in Cliris o est humanæ substantiæ, nullo modo introducimus quaternionem: non enin. tres illi coacervantes, quatuor facimus, sed unam et solam uni et soli conjungentes, tantummodo duas facimus. Insuper etiam si sic, sit propria Verbo natura ut eidem personæ idem sit, quam coadunantes humanæ duas esse dicamus: non tamen consequetur quaternitas, quia aliter dicetur natura, quæ etiam persona sit (quoniam et per omnia cum ea est idem), et aliter caro quæ natura solummodo est, et non persona pariter a que natura hæc eadem. Sed nec adjiciemus, si ita sit, naturam quae etiam persona est, naturæ quæ non etiam persona est a; nec ob hoc dicimus duas, sed coaptabimus unam quidem naturam quae etiam persona est, alteram vcro quae uonctiam persona est, sed natura tantummodo: id est divinam condicimus naturam, quæ ipsa est et persona: humanam vero naturam quæ solum natura est, et non etiam persona, et sic dualitatem efticimus naturarum.