Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ecce interim tu quoque confessus es quia si tres demonstraverimus esse Trinitatis naturas, clare, hos qui duas in Christo naturas dicunt, consequatur ut naturarum quaternitatem inducant: si igitur demonstraverimus tres in sancta Trinitate naturas, quoniam omnimodo Patris et sancti Spiritus duæ naturæ sunt, connumeratis per adjectionem duabus. sicut vos creditis, naturis Filii circa irrecusabilem numeri computum, quaternitatis culturam consequi vestram confessionem demonstravimus.