Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 68
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Hoc nemo, ut arbitror, eorum qui habent animam confiteri refatat; quia si una natura est carnis et Verbi, Verbi et carnis una natura est, etsi duæ: idem namque est, quotieslibet quis convertat verbositate sermones. Illud vero magis interrogo; si tua ratio vera est, cur non potius una natura et non una magis Christi persona sit, quam una quidem persona, non una vero natura? Quomodo aut Christus unus circa hominis sit exemplum, dnm longe amplius discrepet quam concordet? oportet enim multo magis unum non esse, quam esse unum Christum et Filium Dominum.