Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 69
Unproofread scanNot analysed yet
Ruat. Sq iidem principaliter secundum ipsum inhumanata esset diviua natura, quæ sanctae utique Trinitati communis cst, omnium trium fuisset incarnatio personarum: quæ enim communis naturæ sunt, principaliter et secundum se, communia sunt sanctae Trinitati. Quo niam vero non per se, sed per unam est incarnata personam, D us enim Verbum, Dei Filius, incarnatus est solus, qui est illius naturæ una persona: idcirco unita ei caro rationalis absque ulla meditatione, una cum eo persona et unus est Filius, et Christus unus et Dominus. Unam siquidem esse personam, et unum Filium, non K tius Trinitatis est proprium, sed unius soliusque personae. Incarnata vero dicitur Verhi natura per Verbum, et secundum quod Verbi est, non ipsum Verbum potius per naturam et secundum Quod est ipsa natura; ne et incarnatio, et nativitas, et passio totius sit Trinitatis. Simil tudo ergo praedita ad unum pertinet Filium, unum Christum; distantia vero non ad plures Christos aut Filios, sed ad duas naturas. Ideo circumduxi totum, quia ad distantiam pertinent exemplorum carnis et animae; non ad quod interrogatum est, cur in Christo non persona potius quam natura diversæ sint.